Тертуллиан Цитата

Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur. Unum omnino Deum esse nec alium praeter mundi conditorem qui universa de nihilo produxerit per verbum suum primo omnium emissum. Id verbum filium eius appellatum in nomine Dei varie visum a patriarchis, in prophetis semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris Dei et uirtute in virginem Mariam, carnem factum in utero eius et ex ea natum egisse Iesum Christum. Exinde praedicasse novam legem et novam promissionem regni caelorum, uirtutes fecisse, cruci fixum, tertia die resurrexisse, in caelos ereptum sedisse ad dexteram patris, misisse vicariam uim spiritus sancti qui credentes agat, uenturum cum claritate ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum caelestium fructum et ad profanos adiudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.

Тертуллиан Тональный анализ цитаты

Страх: 17.24 %
Радость: 24.14 %
Гнев: 20.69 %
Печаль: 13.79 %
Отвращение: 12.07 %
Сюрприз: 12.07 %

Топ авторов:

Категории: смерть, , Бог, грех, боль, жизнь, сам, Я,

Предыдущая | Следующая
Тертуллиан, verbum,eius,novam,цитаты, мысли, афоризмы, высказывания